Castore dextro;ille ut invicti rapidum secutusCaesaris fulmen refugis amaramSarmatis legem dederit, sub unovivere caelo.sed tuas artes puer ante discat,omne quis mundi senium remensusorsa Sallusti brevis et Timavireddis alumnum.Pande fores superum vittataque templa Sabaeisnubibus et pecudum fibris spirantibus imple,Parthenope; clari genus ecce Menecratis augettertia iam soboles. procerum tibi nobile vulguscrescit et insani solatur damna Vesaevi.nec solum festas secreta Neapolis arasambiat: et socii portus dilectuque inititerra Dieareheo nec non plaga cara madentiSurrentina deo sertis altaria cingat,materni qua litus avi, quem turba nepotumcircuit et similes contendit reddere vultus,gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,quaeque sibi genitos putat attollitque benignoPolla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merentilumina das patriae, dulci tremit ecce tumultutot dominis clamata domus, procul atra recedatInvidia atque alio liventia pectora flectat:his senium longaeque decus virtutis et albaAtropos et patrius laurus promisit Apollo,ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbisius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,omen erat. venit totiens Lucina piumqueintravit repetita larem, sic fertilis, oro,stet domus et donis numquam mutata sacratis.macte, quod et proles tibi saepius aucta virilirobore, sed iuveni laetanda et virgo parenti—aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,qualis maternis Helene iam digna palaestrisinter Amyclaeos reptabat candida fratres;vel qualis caeli facies, ubi nocte serenaadmovere iubar mediae duo sidera lunae.