cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt,infra urbes populosque premi proavitaque fatorura abiisse pari ? necdum letale minaricessat apex. procul ista tuo sint fata Teatinec Marrucinos agat haec insania montes.Nunc si forte meis quae sint exordia musisscire petis, iam Sidonios emensa laboresThebais optato collegit carbasa portuParnasique iugis silvaque Heliconide festistura dedit flammis et virginis exta iuvencaevotiferaque meas suspendit ab arbore vittas.nunc vacuos crines alio subit infula nexu:Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles,sed vocat arcitenens alio pater armaque monstratAusonii maiora ducis, trahit impetus illoiam pridem retrahitque timor, stabuntne sub illamole umeri an magno vincetur pondere cervix?dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minoresnosse ratis nondum Ioniis credenda periclis?Iamque vale et penitus voti tibi vatis honoremcorde exire veta; nec enim Tirynthius almaeparens amicitiae; cedet tibi gloria fidiTheseos, et lacerum qui circa moenia TroiaePriamiden caeso solacia traxit amico.Parvi beatus ruris honoribus,qua prisca Teucros Alba colit lares,fortem atque facundum Severumnon solitis fidibus saluto.iam trux ad Arctos Parrhasias hiemsconcessit altis obruta solibus,iam pontus ac tellus renidentin Zephyros Aquilone fracto.nunc cuncta veris frondibus annuiscrinitur arbos, nunc volucrum noviquestus inexpertumque carmen,quod tacita statuere bruma.nos parca tellus pervigil et focusculmenque multo lumine sordidumsolantur exemptusque testaqua modo ferbuerat Lyaeus.