hac ingressa vias, qua nobilis Appia crescitin latus et molles solidus premit agger harenas.atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,continuo dextras flavi pete Thybridis oras.Lydia qua penitus stagnum navale coercetripa suburbanisque vadum praetexitur hortis,illic egregium formaque animisque videbisMarcellum et celso praesignem vertice nosces.cui primam solito vulgi de more salutem,mox inclusa modis haec reddere verba memento:‘Iam terras volucremque polum fuga veris aquosilaxat et Icariis caelum latratibus urit;ardua iam densae rarescunt moenia Romae,hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae,Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant.te quoque clamosae quaenam plaga mitior urbisubtrahit? aestivos quo decipis aere soles?quid? tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus,nec non noster amor—dubium morumne probandusingeniine bonis—Latiis aestivat in orisanne metalliferae repetit iam moenia LunaeTyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,non ego nunc vestro procul a sermone recedo;certum est, inde sonus geminas mihi circuit aures,sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrattorva Cleonaei iuba sideris, exue curispectus et assiduo temet furare labori,et sontes operit pharetras arcumque retenditParthus et Eleis auriga laboribus actosAlpheo permulcet equos et nostra fatescitlaxaturque chelys: vires instigat alitquetempestiva quies, maior post otia virtus!talis cantata Briseide venit Achillesacrior et positis erupit in Hectora plectris.te quoque flammabit tacite repetita parumperdesidia et solitos novus exultabis in actus,certe iam Latiae non miscent iurgia leges,et pacem piger annus habet messesque reversaedimisere forum, nec iam tibi turba reorum