et nunc limite me colis beatonec sordere sinis malumque latedeterges sterilis soli pudorem,ne me pulvereum gravemque caeloTyrrheni sinus obluat profundi,qualis Cinyphius tacente ripaPoenos Bagrada serpit inter agros,sed talis ferar, ut nitente cursutranquillum mare proximumque possimpuro gurgite provocare Lirim.’Haec amnis pariterque se levaratingenti plaga marmorata dorso,huius ianua prosperumque limenarcus, belligeris ducis tropaeiset totis Ligurum nitens metallis,quantus nubila qui coronat imbri.illic flectitur excitus viator,illic Appia se dolet relinqui,tune velocior acriorque cursus,tunc ipsos iuvat impetus iugales;ceu fessis ubi remigum lacertisprimae carbasa ventilatis, aurae,ergo omnes, age, quae sub axe primoRomani colitis fidem parentis,prono limite commeate gentes,Eoae citius venite laurus.nil obstat cupidis, nihil moratur:qui primo Tiberim relinquit ortu,primo vespere naviget Lucrinum.Sed quam fine viae recentis imo,qua monstrat veteres Apollo Cumas,albam crinibus infulisque cerno!visu fallimur? an sacris ab antrisprofert Chalcidicas Sibylla laurus?cedamus; chely, iam repone cantus:vates sanctior incipit, tacendum est.en! et colla rotat novisque latebacchatur spatiis viamque replet,tunc sic virgineo profatur ore:‘dicebam, veniet—manete campi