Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime. non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnes a te studiorum sinus ducor. Securus itaque tertius hic silvarum nostrarum liber ad te mittitur. Habuerat quidem te secundus testem sed hic habet auctorem. Nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. Merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris—quod iam rarissimum est—lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus—scis quamdiu desiderium eius moratus sim. cum petisset ut capillos suos. quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem. Summa est egloga. qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. Hic. si verum dicimus, sermo et quidem securus, ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. Huic praecipue libello favebis. cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. Vale.Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacraPollius et causas designat desidis anni,quod coleris maiore tholo, nec litora paupernuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,sed nitidos postes Graisque effulta metallisculmina, ceu taedis iterum lustratus honestiignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,vix oculis animoque fides, tune ille reclusiliminis et parvae custos inglorius arae?unde haec aula recens fulgorque inopinus agrestiAlcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!o velox pietas! steriles hic nuper harenas,adsparsum pelago montis latus hirtaque dumissaxa nec ulla pati faciles vestigia terrascernere erat. quaenam subito fortuna rigentesditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectroan Getica venere lyra? stupet ipse laboresannus, et angusti bisseno limite menseslongaevum mirantur opus. deus attulit arceserexitque suas atque obluctantia saxasummovit nitens et magno pectore montemreppulit: immitem credas iussisse novercam.Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argosincolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,sive tui solium Iovis et virtute parataastra tenes, haustumque tibi succincta beatinectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:huc ades et genium templis nascentibus infer,non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchinec formidatus Nemees ager antraque poscuntThracia nec Pharii polluta altaria regis,sed felix simplexque domus fraudumque malaruminscia et hospitibus superis dignissima sedes,pone truces arcus agmenque immite pharetraeet regum multo perfusum sanguine robur,instratumque umeris dimitte ingentibus hostem:hic tibi Sidonio celsum pulvinar acanthotexitur et signis crescit torus asper eburnis.pacatus mitisque veni nec turbidus ira