‘hoc quoque demus," ait; " patriis nec gratius ullummunus erit templis ipsoque potentius auro.tu modo fige aciem et vultus hic usque relinque.’sic ait et speculum reclusit imagine rapta.At puer egregius tendens ad sidera palmas,‘his mihi pro donis, hominum mitissime custos,si merui, longa dominum renovare iuventaatque orbi servare velis! hoc sidera mecum,hoc undae terraeque rogant, eat, oro, per annosIliacos Pyliosque simul, propriosque penatesgaudeat et secum Tarpeia senescere templa.’sic ait et motas miratur Pergamos aras.Quid mihi maesta dic, sociis quid noctibus, uxor,anxia pervigil! ducis suspiria cura?non metuo ne laesa fides aut pectore in istoalter amor; nullis in te datur ire sagittis—audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu—,nondatur, et si egomet patrio de litore raptusquattuor emeritis per bella, per aequora lustriserrarem, tu mille procos intacta fugares,non intersectas commenta retexere telas,sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.dic tamen, unde alta mihi fronte et nubila vultus?anne quod Euboicos fessus remeare penatesauguror et patria senium componere terra?cur hoc triste tibi? certe lascivia cordenulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circiaut intrat sensus clamosi turba theatri;sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia.Quas autem comitem te rapto per undas?quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctosvel super Hesperiae vada caligantia Thylesaut septemgemini caput haud penetrabile Nili,hortarere vias. etenim tua—nempe benignaquam mihi sorte Venus iunctam florentibus annisservat et in senium—, tua, quae me vulnere primointactum thalamis et adhuc iuvenile vagantemfixisti, tua frena libens docilisque recepi,et semel insertas non mutaturus habenasusque premo, tu me nitidis Albana ferentem