huic et in Arctoas tenuis comes usque pruinasterribilem adfatu passus visuque tyrannumimmanemque suis, ut qui metuenda ferarumcorda domant mersasque iubent iam sanguine tactoreddere ab ore manus et nulla vivere praeda.praecipuos sed enim merito surrexit in actusnondum stelligerum senior dimissus in axemClaudius et longo transmittit habere nepoti.quis superos metuens pariter tot templa, tot araspromeruisse datur? summi Iovis aliger Areasnuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno;stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:tu totiens mutata ducum iuga rite tulistiinteger, inque omni felix tua cumba profundo.Iamque piam lux alta domum praecelsaque totointravit Fortuna gradu; iam creditur unisanctarum digestus opum partaeque per omnisdivitiae populos magnique impendia mundi,quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis,Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afrisverritur, aestiferi quicquid terit area Nili,quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi,et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesiperspicuaeque nives Massylaque robora et Indidentis honos: uni parent commissa ministro,quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Austerinvehit: hibernos citius numeraveris imbressilvarumque comas, vigil idem animique sagaciset citus evolvit quantum Romana sub omnipila die quantumque tribus, quid templa, quid altiundarum cursus, quid propugnacula poseantaequoris aut longe series porrecta viarum;quod domini celsis niteat laquearibus aurum,quae divum in vultus igni formanda liquescatmassa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae,hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,exiguaeque dapes et numquam laesa profundocura mero; sed iura tamen genialia cordiet mentem vincire toris ac iungere festaconubia et fidos domino genuisse clientes.