abstulit et Lydi pietas temeraria Lausi.ergo et Thessalici coniunx pensare maritifunus et immitem potuit Styga vincere supplexThracius? hoc quanto melius pro patre liceret!non totus rapiere tamen, nec funera mittamlongius; hic manes, hic intra tecta tenebo:tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorumparebunt; ego rite minor semperque secundusassiduas libabo dapes et pocula sacrismanibus effigiesque colam; te lucida saxa,te similem doctae referet mihi linea cerae,nunc ebur et fulvum vultus mutabitur aurum,inde viam morum longaeque examina vitaeadfatusque pios monituraque somnia poscam.’Talia dicentem genitor dulcedine laetaaudit et immites lente descendit ad umbrasverbaque dilectae fert narraturus Etruscae.Salve supremum, senior mitissime patrum,supremumque vale, qui numquam sospite natotriste chaos maestique situs patiere sepulcri.semper odoratis spirabunt floribus arae,semper et Assyrios felix bibet urna liquoreset lacrimas, qui maior honos, hic sacra litabitmanibus eque tua tumulum tellure levabit,nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancithoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum,ite coronato recubantes molliter auro;ite, dabit cursus mitis Cytherea secundosplacabitque notos, fors et de puppe timendatransferet inque sua ducet super aequora concha.accipe laudatos, iuvenis Phoebeie, crines,quos tibi Caesarem donat puer, accipe laetusintonsoque ostende patri, sine dulce nitentescomparet atque diu fratris putet esse Lyaei.forsan et ipse comae numquam labentis honorempraemetet atque alio clusum tibi ponet in auro.Pergame, pinifera multum felicior Ida!illa licet sacrae placeat sibi nube rapinae—nempe dedit superis illum, quem turbida semper