iamque ratem terris divisit fune solutonavita et angustum deiecit in aequora pontem.saevus et e puppi longo clamore magisterdissipat amplexus atque oscula fida revellit,nec longum cara licet in cervice morari,attamen in terras e plebe novissimus omniibo nec egrediar nisi iam cedente carina.Quis rude et abscissum miseris animantibus aequorfecit iter solidaeque pios telluris alumnosexpulit in fluctus pelagoque immisit hiantiaudax ingenii? nec enim temeraria virtusilla magis, summae gelidum quae Pelion Ossaeiunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.usque adeone parum lentas transire paludesstagnaque et angustos summittere pontibus amnes?imus in abruptum gentilesque undique terrasfugimus exigua clausi trabe et aere nudo.inde furor ventis indignataeque procellaeet caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.ante rates pigro torpebant aequora somno,nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctusaudebant, visis tumuerunt puppibus undae,inque hominem surrexit hiems, tune nubila PliasOleniumque pecus, solito tune peior Orion,iusta queror; fugit ecce vagas ratis acta per undaspaulatim minor et longe servantia vincitlumina tot gracili ligno complexa timores.quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris,portatura, Celer, quo nunc ego pectore somnosquove queam perferre dies? quis cuncta paventinuntius, an facili te praetermiserit undaLucani rabida ora maris, num torta Charybdisfluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,quae pax Carpathio, quali te subvehat auraDoris Agenorei furtis blandita iuvenci?sed merui questus, quid enim te castra petentenon vel ad ignotos ibam comes impiger IndosCimmeriumque chaos? starent prope bellica regissigna mei, seu tela manu seu frena teneres,