quis honor et regni cessit fortuna secundi—dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti—,surgite de vitreis spumosae Doridos antrisBaianosque sinus et feta tepentibus undislitora tranquillo certatim ambite natatu.quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudetnobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terrisprima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,prima salutavit Capreas et margine dextrosparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae,huius utrumque latus molli praecingite gyro,partitaeque vices vos stuppea tendite malivincula, vos summis adnectite sipara velis,vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,pars demittat aquis curvae moderamina puppis;sint quibus exploret plumbo gravis alta molybdus,quaeque secuturam religent post terga phaselonuncaque summersae penitus retinacula vellant;temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:officio careat glaucarum nulla sororum,hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Tritonpraenatet, et subitis qui perdidit inguina monstrisGlaucus adhuc patriis quotiens adlabitur orislitoream blanda feriens Anthedona cauda,tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon,annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos,cui varii flatus omnisque per aequora mundispiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,artius obiecto Borean Eurumque Notumquemonte premat: soli Zephyro sit copia caeli,solus agat puppes summasque supernatet undasassiduus pelago; donec tua turbine nullolaeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.’Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantesincrepat, ecce meum timido iam frigore pectuslabitur et nequeo, quamvis monet ominis horror,claudere suspensos oculorum in margine fletus,