mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbisuadebant laesique fides reditura sereni.stabat dicta sacri tenuis casa nomine templiet magnum Alciden humili lare parva premebat,fluctivagos nautas scrutatoresque profundivix operire capax, huc omnis turba coimus,huc epulae ditesque tori coetusque ministrumstipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.non cepere fores, angustaque deficit aedes.erubuit risitque deus dilectaque Pollicorda subit blandisque virum complectitur ulnis.‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusatecta Dicarchei pariter iuvenemque replestiParthenopen? nostro qui tot fastigia monti,tot virides lucos, tot saxa imitantia vultusaeraque, tot scripto viventes lumine cerasfixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquamte gauderet, erat? longo tu tramite nudostexisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,ne sorderet iter. curvi tu litoris oraclausisti calidas gemina testudine nymphas.vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uniPollius: et tales hilaris tamen intro penateset litus, quod pandis, amo. sed proxima sedemdespicit ei tacite ridet mea limina Iuno.da templum dignasque tuis conatibus aras.quas puppes velis nolint transire secundis,quo pater aetherius mensisque accita deorumturba et ab excelso veniat soror hospita templo.nec te, quod solidus contra riget umbo malignimontis et immenso non umquam exesus ab aevo,terreat: ipse adero et conamina tanta iuvaboasperaque invitae perfringam viscera terrae.incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.non Amphioniae steterint velocius arcesPergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.innumerae coiere manus: his caedere silvaset levare trabes, illis immergere curae