nam capit et tantum non degenerabit honorem.quod si dulce decus viridesque resumeret annos,—da veniam, Alcide—fors huic et pensa tulisses.Haec ego nascentes laetus bacchatus ad araslibamenta tuli. nunc ipse in limine—cernosolventem voces et talia dicta ferentem:‘macte animis opibusque meos imitate labores,qui rigidas rupes infecundaeque pudendanaturae deserta domas et vertis in usumlustra habitata feris foedeque latentia profersnumina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?quas referam grates? Parcarum fila teneboextendamque colus—duram seio vincere Mortem—,avertam luctus et tristia damna vetaboteque nihil laesum viridi renovabo senectaconcedamque diu iuvenes spectare nepotes,donec et hic sponsae maturus et illa marito,rursus et ex illis soboles nova grexque protervusnunc umeris inreptet avi. nunc agmine blandocertatim placidae concurrat ad oscula Pollae.nam templis numquam statuetur terminus aevi.dum me flammigeri portabit machina caeli,nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argosnec Tiburna domus solisque cubilia Gades.’sic ait; et tangens surgentem altaribus ignempopuleaque movens albentia tempora silvaet Styga et aetherii iuravit fulmina patris.Di, quibus audaces amor est servare carinassaevaque ventosi mulcere pericula ponti,sternite molle fretum placidumque advertite votisconcilium, et lenis non obstrepat unda precanti:‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundodepositum, iuvenis dubio committitur altoMaecius atque animae partem super aequora nostraemaiorem transferre parat, proferte benignasidera et antemnae gemino considite cornu,Oebalii fratres; vobis pontusque polusqueluceat: Iliacae longe nimbosa sororisastra fugate, precor, totoque excludite caelo,vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,