Et familiaritas nostra qua gaudeo. Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet. Primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia et qualem plerumque infelices sortiuntur (apud te complexus amabam) iam non tibi. Huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter, ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. Nec nunc eam apud te iacto, qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confido scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur, debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius diei. sed amicus ignovit. In arborem certe tuam. Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. Eandem exigebat stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat, saeratissimo Imperatori ni statim traderem Ad Ursum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. Cludit volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, eum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt. Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.Quod tibi praerepti. Melior, solamen alumni,improbus ante rogos et adhuc vivente favillaordiar ': abruptis etiam nunc flebile venisvulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae,cum iam egomet cantus et verba medentia saevusconsero. tu planctus lamentaque fortia mavisodistique chelyn surdaque averteris aure.intempesta cano: citius me tigris abactisfetibus orbatique velint audire leones,nec si tergeminum Sicula de virgine carmenaffluat aut silvis chelys intellecta ferisque,mulceat insanos gemitus, stat pectore demensluctus et admoto latrant praecordia tactu.Nemo vetat: satiare malis aegrumque doloremlibertate doma. iam flendi expleta voluptasiamque preces fessus non indignans amicas?iamne canam? lacrimis en et mea carmina in ipsoore natant tristesque cadunt in verba liturae.ipse etenim tecum nigrae solemnia pompaespectatumque Urbi scelus et puerile feretrumproduxi, saevos damnati turis acervosplorantemque animam supra sua funera vidi,teque patrum gemitus superantem et brachia matrumcomplexumque rogos ignemque haurire parantemvix tenui similis comes offendique tenendo.et nunc, heu, vittis et frontis honore solutoinfaustus vates versa mea pectora tecumplango lyra, sed tu comitem sociumque doloris,si merui luctusque tui consortia sensi,iam lenis patiare precor, me fulmine in ipsoaudivere patres, ego iuxta busta profusismatribus atque piis cecini solacia natiset mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes—quem, Natura!—patrem, nec te lugere severusarceo, sed confer gemitus pariterque fleamus.Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum,o merito dilecte puer, primordia quaerensdistrahor. hinc anni stantes in limine vitae,hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox