ille pudor: mansere animi, virtusque cadentia media iam morte redit, nec protinus omnesterga dedere minae, sicut sibi conscius altivulneris adversum moriens it miles in hostemattollitque manum et ferro labente minatur:sic piger ille gradu solitoque exutus honorefirmat hians oculos animamque hostemque requirit.Magna tamen subiti tecum solacia leti,victe. feres, quod te maesti populusque patresque,ceu notus caderes tristi gladiator harena,ingemuere mori; magni quod Caesaris orainter tot Scythicas Libycasque, et litore Rheniet Pharia de gente feras, quas perdere vile est,unius amissi tetigit iactura leonis.Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponislugendique modos, miserum est primaeva parentipignora surgentesque—nefas!—accendere natos;durum et deserti praerepta coniuge partemconclamare tori, maesta et lamenta sororumet fratrum gemitus: alte tamen ac procul intrataltius in sensus maioraque vulnera vincitplaga minor, famulum—quia rerum nomina caecasic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fidequehas meritum lacrimas, cui maior stemmate iunctolibertas ex mente fuit. ne comprime fletus,ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,si tam dura placent—hominem gemis—heu mihi! subdoipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volentiservitium, cui triste nihil, qui sponte sibiqueimperiosus erat. quisnam haec in funera missoscastiget luctus? gemit inter bella peremptumParthus equum, fidosque canes flevere Molossi,et volucres habuere rogum cervusque Maronem.quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavite tantum cupientis erum; sed maior in orespiritus et tenero manifesti in sanguine mores.optarent multum Graiae cuperentque Latinaesic peperisse nurus, non talem Cressa superbumcallida sollicito revocavit Thesea filo,