ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbrapopulus et nostrae stupeant tua germina pinus.’sic ait. illa dei veteres animata caloresuberibus stagnis obliquo pendula truncoincubat atque umbris scrutatur amantibus undas,sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcetnec patitur tactus, tandem eluctata sub auraslibratur fundo rursusque enode cacumeningeniosa levat, veluti descendat in imosstirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Naisodit et exclusos invitat gurgite ramosHaec tibi parva quidem genitali luce paramusdona, sed ingenti forsan victura sub aevo.tu, cuius placido posuere in pectore sedemblandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus,cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spesimproba, sed medius per honesta et dulcia limes,incorrupte fidem nullosque experte tumultuset secrete, palam quom digeris ordine vitam,idem auri facilis contemptor et optimus idemcomere divitias opibusque immittere lucem:hac longum florens animi morumque iuventaIliacos aequare senes et vincere persta,quos pater Elysium, genetrix quos detulit annos:hoc illi duras exoravere sorores,hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentemardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas,humanae sollers imitator, psittace, linguae,quis tua tam subito praeclusit murmura fato?hesternas, miserande, dapes moriturus inistinobiscum, et gratae carpentem munera mensaeerrantemque toris mediae plus tempore noctisvidimus, adfatus etiam meditataque verbareddideras. at nunc aeterna silentia Lethesille canorus habes, cedat Phaethontia vulgifabula: non soli celebrant sua funera cygni.At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,conexusque ebori virgarum argenteus ordo,argutumque tuo stridentia limina cornu,