saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,Synnade quod maesta Phrygiae fodere securesper Cybeles lugentis agros, ubi marmore pictocandida purpureo distinguitur area gyro;hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgiquod viret et molles imitatur rupibus herbas,hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosqueet Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:omnia Chalcidicas turres obversa salutant,macte animo, quod Graia probas, quod Graia frequentasarva: nec invideant quae te genuere Dicarchimoenia! nos docto melius potiemur alumno.Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicaminiecta et madidas Baccheo nectare rupes?saepe per autumnum iam pubescente Lyaeoconscendit scopulos noctisque occulta sub umbrapalmite maturo rorantia lumina tersitNereis et dulces rapuit de collibus uvas.saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,et Satyri cecidere vadis, nudamque per undasDorida montani cupierunt prendere Panes.Sis felix, tellus, dominis ambobus in annosMygdonii Pyliique senis nec nobile mutesservitium, nec te cultu Tirynthia vincataula Dicarcheique sinus, nec saepius istiblanda Therapnaei placent vineta Galaesi.hic ubi Pierias exercet Pollius artes,seu volvit monitus, quos dat Gargettius auctor,seu nostram quatit ille chelyn seu dissona nectitcarmina sive minax ultorem stringit iambon:hinc levis e scopulis meliora ad carmina Sirenadvolat, hinc motis audit Tritonia cristis.tune rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetanturobstrepere, emergunt pelago doctamque trahunturad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro,Troica et Euphratae supra diademata felix,quem non ambigui fasces, non mobile vulgus,non leges, non castra ferent, qui pectore magnospemque metumque domas voto sublimior omni,