aspicit et Phoebi tenerum iubar; illa cadentemdetinet exactamque negat dimittere lucem,cum iam fessa dies et in aequora montis opaciumbra cadit vitreoque natant praetoria ponto,haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonorosignorant fluctus terraeque silentia malunt.his favit natura locis, hic victa colenticessit et ignotos docilis mansuevit in usus.mons erat hic, ubi plana vides; et lustra fuerunt,quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis,hic nec terra fuit: domuit possessor, et illumformantem rupes expugnantemque secutagaudet humus, nunc cerne iugum discentia saxaintrantesque domos iussumque recedere montem,iam Methymnaei vatis manus et chelys unaThebais et Getici cedat tibi gloria plectri:et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,si quid Apellei gaudent animasse colores,si quid adhuc vacua, tamen admirabile, PisaPhidiacae rasere manus, quod ab arte Myronisaut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis,expers curarum atque animum virtute quietacompositus semperque tuus? quid mille revolvamculmina visendique vices? sua cuique voluptasatque omni proprium thalamo mare, transque iacentemNerea diversis servit sua terra fenestris:haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;armiger hac magni patet Hectoris, inde malignumaera respirat pelago circumflua Nesis;inde vagis omen felix Euploea carinisquaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,angitur et domino contra recubante proculqueSurrentina tuus spectat praetoria Limon.una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,quae tibi Parthenopen derecto limite pontiingerit: hic Grais penitus delecta metallis