mox ubi delicias et rari pignus amicisensit et amissi puerum solacia Blaesi,tollit humo magnaque ligat cervice diuqueipse manu gaudens vehit et, quae munera mollisElysii, steriles ramos mutasque volucresporgit et obtunso pallentes germine flores.nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandusmiscet et alternum pueri partitur amorem.Hic finis rapto, quin tu iam vulnera sedaset tollis mersum luctu caput? omnia functaaut moritura vides: obeunt noctesque diesqueastraque, nec solidis prodest sua machina terris,nam populus mortale genus plebisque caducaequis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;his amor exitio, furor his et saeva cupido,ut sileain morbos; hos ora rigentia Brumae,illos implacido letalis Sirius igni,hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.quicquid init ortus, finem timet, ibimus omnes,ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris,ast hic quem gemimus. felix hominesque deosqueet dubius casus et caecae lubrica vitaeeffugit, immunis fatis, non ille rogavit,non timuit meruitve mori: nos anxia plebes,nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aeviexitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris,quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?sed flectere libens, ades huc emissus ab atrolimine, cui soli cuncta impetrare facultas.Glaucia 2—insontes animas nec portitor arcetnec durae comes ille ferae—: tu pectora mulce,tu prohibe manare genas noctesque beatasdulcibus alloquiis et vivis vultibus imple,et periisse nega. desolatamque sororem,qui potes, et miseros perge insinuare parentes.Est inter notos Sirenum nomine murossaxaque Tyrrhenae templis onerata Minervaecelsa Dicarchei speculatrix villa profundi,qua Bromio dilectus ager. collesque per altosuritur et prelis non invidet uva Falernis.