quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,quodque Arabes Phariique Palaestinique liquoresarsuram lavere comam? cupit omnia ferreprodigus et totos Melior succendere census,desertas exosus opes: sed non capit ignisinvidus, atque artae desunt in munera flammae.horror habet sensus, qualem te funere summoatque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,extimui! tune ille hilaris comisque videri?unde animi saevaeque manus et barbarus horror,dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,nunc torvus pariter vestes et pectora rumpisdilectosque premis visus et frigida lambisoscula? erant illic genitor materque iacentismaesta, sed attoniti te spectavere parentes.quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia fleruntagmina, Flaminio quae limite Molvius aggertransvehit, immeritus flammis dum tristibus infanstraditur, et gemitum formaque aevoque meretur:talis in Isthmiaeos probatus ab aequore portusnaufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;sic et in anguiferae ludentem gramine Lernaerescissum squamis avidus bibit ignis Ophelten.Pone metus Letique minas desiste vereri:illum nec temo latrabit Cerberus ore,nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydristerrebit; quin ipse avidae trux navita cumbaeinterius steriles ripas et adusta subibitlitora, ne puero dura ascendisse facultas.Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virganuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum?noverat effigies generosique ardua Blaesiora puer, dum saepe domi nova serta ligantemte videt et similes tergentem pectore ceras,hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis orasAusonios inter proceres seriemque Quiriniadgnovit, timide primum vestigia iungitaccessu tacito summosque lacessit amictus,inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentemspernit et ignota credit de stirpe nepotum.