Diu multumque dubitavi, Stella, iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo prodierint, congregatos ipse dimitterem. Quid enim oportet me huius quoque auctoritate editionis onerari, qui adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? Sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. Quid? Quod haec serum erat continere, cum illa vos certe, quorum honori data sunt, haberetis? Sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis. Nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa; quam timeo, ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent! Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat a Iove principium. Centum hos versus, quos in equum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die, quam dedicaverat opus, tradere iussus sum. Potuisti illud dicet aliquis et ante vidisse. Respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamion tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. Audacter mehercles, sed ter centum tamen hexametros habet, et fortasse tu pro collega mentions. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissimus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari, villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. Nam Claudi Etrusci testimonium documentum est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit.In fine sunt Kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis in-expertamQuae superimposito moles geminata colossostat Latium complexa forum? caelone peractumfluxit opus? Siculis an conformata caminiseffigies lassum Steropem Brontemque reliquit?an te Palladiae talem, Germanice, nobiseffinxere manus, qualem modo frena tenentemRhenus et attoniti vidit domus ardua Daci?Nunc age Fama prior notum per saecula nomenDardanii miretur equi, cui vertice sacroDindymon et caesis decrevit frondibus Ide:hunc neque discissis cepissent Pergama murisnec grege permixto pueri innuptaeque puellaeipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector!adde, quod ille nocens saevosque amplexus Achivos,hunc mitis commendat eques: iuvat ora tuerimixta notis belli placidamque gerentia pacem,nec veris maiora putes: par forma decorque,par honor, exhaustis Martem non altius armisBistonius portat sonipes magnoque superbitpondere nec tardo raptus prope flumina cursufumat et ingenti propellit Strymona flatu.Par operi sedes, hinc obvia limina pandit,qui fessus bellis adscitae munere prolisprimus iter nostris ostendit in aethera divis;discit et e vultu, quantum tu mitior armis,qui nec in externos facilis saevire furoresdas Cattis Dacisque iidem, te signa ferenteet minor in leges gener et Cato Caesaris iret.at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,illinc belligeri sublimis regia Pauli,terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.Ipse autem puro celsum caput aere saeptustempla superfulges et prospectare videris,an nova contemptis surgant Palatia flammispulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignisatque exploratas iam laudet Vesta ministras.dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgonon gravat et sectae praetendens colla Medusae: