fronde verecunda. Clio mea ludit Etrusco.ite. deae virides, liquidosque advertite vultuset vitreum teneris crimen redimite corymbis,veste nihil tectae, quales emergitis altisfontibus et visu Satyros torquetis amantes,non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.sollicitare iuvat: procul hinc et fonte dolosoSalmacis et viduae Cebrenidos arida luctuflumina et Herculei praedatrix cedat alumni,vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,incolitis Thybrimque novis attollitis undis,quas praeceps Anien atque exceptura natatusVirgo iuvat Marsasque nives et frigora ducensMarcia, praecelsis quarum vaga molibus undacrescit et innumero pendens transmittitur arcu—:vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine mollipando, domus, non umquam aliis habitastis in antrisditius. ipsa manus tenuit Cytherea maritimonstravitque artes: neu vilis flamina caminosureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:sola nitet flavis Nomadum decisa metallispurpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antroipse cruentavit maculis lucentibus Attis,quasque Tyrus niveas secat et Sidonia rupes,vix locus Eurotae, viridis cum regula longoSynnada distinctu variat, non limina cessant,effulgent camerae, vario fastigia vitroin species animosque nitent. stupet ipse beatascircumplexus opes et parcius imperat ignis.multus ubique dies, radiis ubi culmina totisperforat atque alio sol improbus uritur aestu.nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabisaera. sed argento felix propellitur undaargentoque cadit labrisque nitentibus instatdelicias mirata suas et abire recusat.extra autem niveo qui margine caerulus amnisvivit et in summum fundo patet omnis ab imo,cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus