sit metus: has ultro laudabit Iuppiter artes.nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretamservo animam, atque adeo breviter, dum tecta subimus.expediam. genus ipse suis permissaque retronobilitas: nec origo latet, sed luce sequentevincitur et magno gaudet cessisse nepoti.prima togae virtus illi quoque: clarus et ingenseloquio; mox innumeris exercita castrisocciduas primasque domos et sole sub omnipermeruit iurata manus nec in otia pacispermissum laxare animos ferrumque recingi.hunc Galatea vigens ausa est incessere bello—me quoque—perque novem timuit Pamphylia messesPannoniusque ferox arcuque horrenda fugaciArmenia et patiens Latii iam pontis Araxes.quid geminos fasces magnaeque iterata revolvamiura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterquehunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulisnec promissa semel. Libyci quid mira tributiobsequia et missum media de pace triumphumlaudem et opes quantas nec qui mandaverat aususexspectare fuit? gaudet Trasimennus et AlpesCannensesque animae; primusque insigne tributumipse palam lacera poscebat Regulus umbra,non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellemcaptivaeque preces Veledae et, quae maxima nupergloria, depositam Dacis pereuntibus Urbempandere, cum tanti lectus rectoris habenas,Gallice, Fortuna non admirante subisti.Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbiset meruit: neque enim frustra mihi nuper honoracarmina patricio pueri sonuistis in ostro,si qua salutifero gemini Chironis in antroherba, tholo quodcumque tibi Troiana reconditPergamus aut medicis felix Epidaurus hareniseducat, Idaea profert quam Creta sub umbradictamni florentis opem. quoque anguis abundatspumatu: iungam ipse manus atque omne benignumvirus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis