haec per et Aegaeas hiemes Hyadumque nivosumsidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,si Maleae credenda ratis Siculosque per aestussit via: cur oculis sordet vicina voluptas?hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsumAlciden dictumque lyra maiore Catillum,seu tibi Pindaricis animus contendere plectrissive chelyn tollas heroa ad robora siveliventem satiram nigra rubigine turbesseu tua non alia splendescat epistola cura.Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza,macte bonis animi, cuius stagnantia ruradebuit et flavis Hermus transcurrere ripiset limo splendente Tagus! sic docta frequentesotia, sic omni detectus pectora nubefinem Nestoreae precor egrediare senectae.Estis, io, superi, nec inexorabile Clothovolvit opus, videt alma pios Astraea Ioviqueconciliata redit dubitataque sidera cernitGallicus, es caelo. dive. es, Germanice. cordi—quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministroimperium Fortuna tuum. stat proxima cervixponderis immensi damnosaque fila senectaeexuit atque alios melior revirescit in annos,ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortesinque sinum quae saepe tuum fora turbida questumconfugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.quae tua longinquis implorant iura querelis,certent laetitia, nosterque ex ordine collisconfremat et sileant peioris murmura famae!quippe manet longumque aevo redeunte manebit.quem penes intrepidae mitis custodia Romae,nec tantum induerint fatis nova saecula crimenaut instaurati peccaverit ara Tarenti.Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illoplectra, nec Aonias decima cum Pallade divasaut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:ipse veni viresque novas animumque ministra.qui caneris; docto nec enim sine numine tantusAusoniae decora ampla togae centumque dedisti