nec formae nec stirpis egens, nam docta per urbemcarmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?hunc et bissenos—sic indulgentia pergatpraesidis Ausonii—cernes attollere fascesante diem; certe iam nunc Cybeleia movitlimina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae,iamque parens Latius, cuius praenoscere mentemfas mihi, purpureos habitus iuvenique curuleindulgebit ebur Dacasque—haec gloria maior—exuvias laurosque dabit celebrare recentes.ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?alituum pecudumque mihi durique ferarumnon renuere greges, ipsum in conubia terraeaethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,sic rerum series mundique revertitur aetas,unde novum Troiae decus ardentumque deorumraptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?quis septemgeminae posuisset moenia Romaeimperii Latiale caput, nisi Dardana furtocepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’His mulcet dictis tacitaeque inspirat honoremconubii, redeunt animo iam dona precesqueet lacrimae vigilesque viri prope limina questus,Asteris et vatis totam cantata per urbem,Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepitflectere corda libens et iam sibi dura videri.Macte toris. Latios inter placidissime vates,quod durum permensus iter coeptique laboresprendisti portus, nitidae sic transfuga Pisaeamnis in externos longe flammatus amoresflumina demerso trahit intemerata canali.donec Sicanios tandem prolatus anheloore bibat fontes; miratur dulcia Naisoscula nec credit pelago venisse maritum.Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,Stella, dies, quanto salierunt pectora voto,dulcia cum dominae dexter conubia vultus