lumina demissam et dulci probitate rubentem,ipsa toros et sacra parat cinctuque Latinodissimulata deam crinem vultusque genasquetemperat atque nova gestit minor ire marita.Nosco diem causasque sacri: te concinit iste—pande fores!—te. Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhanet de Maenalia volucer Tegeaticus umbraserta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessatamplexum niveos optatae coniugis artusfloribus innumeris et olenti spargere nimbo.tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixtaexcipis et dominae niveis a vultibus obstas.Ergo dies aderat Parcarum conditus albovellere, quo Stellae Violentillaeque professusciamaretur hymen, cedant curaeque metusque,cessent mendaces obliqui carminis astus,Fama tace: subiit leges et frena momorditille solutus amor: consumpta est fabula vulgiet narrata diu viderunt oscula cives.tu tamen attonitus, quamvis data copia tantaenoctis, adhuc optas permissaque numine dextrovota paves, pone, o dulcis, suspiria, vates,pone: tua est. licet expositum per limen apertoire, redire gradu: iam nusquam ianitor aut lexaut pudor, amplexu tandem satiare petito—contigit!—et duras pariter reminiscere noctes.Digna quidem merces, et si tibi Iuno laboresHerculeos, Stygiis et si concurrere monstrisFata darent, si Cyaneos raperere per aestus.hanc propter tanti Pisaea lege trementemcurrere et Oenomai fremitus audire sequentis,nec si Dardania pastor temerarius Idasedisses. haec dona forent, nec si alma per auraste potius prensum aveheret Tithonia biga.Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatiattulit? hic mecum, dum fervent agmine postesatriaque et multa pulsantur limina virga,hic. Erato iocunda, doce. vacat apta moverecolloquia et docti norunt audire penates.Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,