et prensis concussa comis ter colla quaterquestare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis,ibat purpureus niveo de pectore sanguis,tandem haec singultu verba incidente profatur:‘labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem.illa quidem, si vera ferunt praesagia curae,aut somno iam triste nefas aut omine vidit,tu tamen arte pia trepidam suspende diuquedecipito; neu tu subitus neve arma tenentiveneris, et tandem, cum iam cogere fateri,dic: merui, genetrix, poenas invita capesse;arma puer rapui, nec te retinente quievi,nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci,vive igitur potiusque animis irascere nostris,et iam pone metus, frustra de colle Lycaeianxia prospectas, si quis per nubila longeaut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquamtu prope, quae voltus efflantiaque ora teneres.hunc tamen, orba parens, crinem’ dextraque secandumpraebuit ‘hunc toto capies pro corpore crinem,comere quem frustra me dedignante solebas,huic dabis exsequias, atque inter iusta memento,ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertisdilectosque canes ullis agat amplius antris.haec autem primis arma infelicia castrisure, vel ingratae crimen suspende Dianae.’