At pater Ogygias Mavors circumspicit alashorrendumque Dryanta movet, cui sanguinis auctorturbidus Orion, comitesque odisse Dianae (inde furit) patrium, hic turbatos arripit enseArcadas exarmatque ducem; cadit agmine longoCyllenes populus Tegeesque habitator opacae,Aepytiique duces Telphusiacaeque phalanges,ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra,nec servat vires: etenim huc iam fessus et illucmutabat turmas; urgent praesagia millefuneris, et nigrae praecedunt nubila mortis,iamque miser raros comites verumque videbatDorcea, iam vires paulatim abscedere sensit,sensit et exhaustas umero leviore pharetras;iam minus atque minus fert arma puerque videturet sibi, cum torva clipei metuendus obarsitluce Dryas: tremor ora repens ac viscera torsitArcados; utque feri vectorem fulminis albuscum supra respexit olor, cupit hiscere ripamStrymonos et trepidas in pectora contrahit alas:sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantosiam non ira subit, sed leti nuntius horror,arma tamen, frustra superos Triviamque precatus,molitur pallens et surdos expedit arcus,iamque instat telis et utramque obliquus in ulnamcornua contingit mucrone et pectora nervo,cum ducis Aonii magno cita turbine cuspisfertur in adversum nervique obliqua sonorivincla secat: pereunt ictus manibusque remissisvana supinato ceciderunt spicula cornu.tunc miser et frenos turbatus et arma remisit,vulneris impatiens, umeri quod tegmine dextriintrarat facilemque cutem: subit altera cuspiscornipedisque fugam succiso poplite sistit,tunc cadit ipse Dryas — mirum — nec vulneris umquamconscius: olim auctor teli causaeque patebunt.At puer infusus sociis in devia campitollitur — heu simplex aetas! — moriensque iacentemflebat equum; cecidit laxata casside vultus,aegraque per trepidos exspirat gratia visus,