amovet ac tacite ferrum inter verba reponit.ducitur amisso qualis consorte laborumdeserit inceptum media inter iugera sulcumtaurus iners colloque iugum deforme remissoparte trahit, partem lacrimans sustentat arator.Ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti,lecta manus, iuvenes, quos nec Tritonia bello,nec prope conlata sprevisset cuspide Mavors,adventant; contra conlecta ut pectora parmaefixerat atque hastam longe protenderat, haeretarduus Hippomedon: ceu fluctibus obvia rupes,cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt,stat cunctis immota minis, fugit ipse rigentempontus et ex alto miserae novere carinae.tunc prior Aonides — validam simul eligit hastam —‘non pudet hos manes, haec infirmantia bellumfunera dis coram et caelo inspectante tueri?scilicet egregius sudor memorandaque virtushanc tumulare feram, ne non maerentibus Argosexsequiis lacrimandus eat mollique feretroinfandam eiectans saniem! dimittite curam;nullae illum volucres, nulla impia monstra nec ipse,si demus, pius ignis edat.’ nec plura, sed ingensintorquet iaculum, duro quod in aere moratumtransmissumque tamen clipei stetit orbe secundo,inde Pheres acerque Lycus; sed cassa Pheretishasta redit, Lycus excelso terrore comantemperstringit galeam; convulsae cuspide longediffugere iubae patuitque ingloria cassis,ipse nec ire retro, nec in obvia concitus armaexsilit, inque eadem sese vestigia semperobversus cunctis profert recipitque, nec umquamlongius indulget dextrae motusque per omnescorpus amat, corpus servans circumque supraquevertitur, imbellem non sic amplexa iuvencuminfestante lupo tunc primum feta tueturmater et ancipiti circumfert cornua gyro;ipsa nihil metuens sexusque oblita minorisspumat et ingentes imitatur femina tauros,tandem intermissa iaculantum nube potestas