huic geminum obliqua traiecit harundine tempus,exsilit hac ferrum, velox hac pinna remansit:fluxit utrimque cruor, nulli tela aspera mortisdant veniam, non forma Lamum, non infula Lygdum,non pubescentes texerunt Aeolon anni:Agitur ora Lamus, fiet saucius inguina Lygdus,perfossus telo niveam gemis, Aeole, frontem,te praeceps Euboea tulit, te candida Thisbemiserat, hunc virides non excipietis Erythrae.numquam cassa manus, nullum sine numine fugitmissile, nec requies dextrae, sonitumque prioriiungit harundo sequens, unum quis crederet arcumaut unam saevire manum? modo derigit ictus,nunc latere alterno dubius conamina mutat,nunc fugit instantes et solo respicit arcu.Et iam mirantes indignantesque coibantLabdacidae, primusque Iovis de sanguine claroAmphion ignarus adhuc, quae funera campisille daret: ‘quonam usque moram lucrabere fati,o multum meritos puer orbature parentes?quin etiam menti tumor atque audacia gliscit,congressus dum nemo tuos pugnamque minoremdignatur bellis, iramque relinqueris infra,i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic,dum ferus hic vero desaevit pulvere Mavors,proelia lude domi: quodsi te maesta sepulcrifama movet, dabimus leto moriare virorum!’iamdudum hune contra stimulis gravioribus ardettrux Atalantiades — necdum ille quierat — et infit:‘sera etiam in Thebas, quarum hic exercitus, armaprofero; quisnam adeo puer, ut bellare recusettalibus? Arcadiae stirpem et fera semina gentis,non Thebana vides: non me sub nocte silentiThyias Echionio genetrix famulata Lyaeoedidit, haud umquam deformis vertice mitrasinduimus turpemque manu iactavimus hastam,protinus adstrictos didici reptare per amneshorrendasque domos magnarum intrare ferarumet — quid plura loquar? ferrum mea semper et arcusmater habet, vestri feriunt cava tympana patres.’