nondum tela procax arcumque implere valebas.et nunc illa meas ingentem plangit ad arasinvidiam surdasque fores et limina lassat:tu dulces lituos ululataque proelia gaudesfelix et miserae tantum moriture parenti.’ne tamen extremo frustra morientis honoriadfuerit, venit in medios caligine furvasaepta globos, primumque leves furata sagittasaudacis tergo pueri caelestibus impletcoryton telis, quorum sine sanguine nullumdecidit; ambrosio tum spargit membra liquore,spargit equum, ne (pio videtur vulnere corpusante necem, cantusque sacros et conscia miscetmurmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antrisnocte docet monstratque feras quaerentibus herbas.Tunc vero exserto circumvolat igneus arcunec se mente regit, patriae matrisque suiqueimmemor, et nimium caelestibus utitur armis:ut leo, cui parvo mater Gaetula cruentossuggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensitcolla iubis torvusque novos respexit ad ungues,indignatur ali, tandemque effusus apertosliber amat campos et nescit in antra reverti,quos, age, Parrhasio sternis, puer improbe, cornu?prima Tanagraeum turbavit harundo Coroebumextremo galeae primoque in margine parmaeangusta transmissa via, stat faucibus undasanguinis, et sacri facies rubet igne veneni,saevius Eurytion, cui luminis orbe sinistrocallida tergeminis acies se condidit uncis.ille trahens oculo plenam labente sagittamibat in auctorem: sed divum fortia quid nontela queant? alio geminatum lumine volnusexplevit tenebras; sequitur tamen improbus hostem,qua meminit, fusum donec prolapsus in Idandecidit: hic saevi miser inter funera bellipalpitat et mortem sociosque hostesque precatur.addit Abantiadas, insignem crinibus Argumet male dilectum miserae Cydona sorori.illi perfossum telo patefacerat inguen