exsilit et falsos quaerit per lumina fletus.Ergo ut in amne nefas merso ter crine piavitverbaque sollicitas matrum solantia curasaddidit, armatae ruit ad delubra Dianaerore sub Eoo, notasque ex ordine silvaset quercum gavisa videt, tunc limina divaeadstitit et tali nequiquam voce precatur:‘virgo potens nemorum, cuius non mollia signamilitiamque trucem sexum indignata frequentomore nihil Graio — nec te gens aspera rituColchis Amazoniaeve magis coluere catervae — :si mihi non umquam thiasi ludusve protervaenoctis et, inviso quamvis temerata cubili,non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessipensa, sed in tetricis et post conubia lustrissic quoque venatrix animumque innupta remansi:nec mihi secretis culpam occultare sub antriscura, sed ostendi prolem posuique trementemante tuos confessa pedes; nec degener illesanguinis inque meos reptavit protinus arcus,tela puer lacrimis et prima voce poposcit:hunc mihi — quid trepidae noctes somnusque minantur?— hunc, precor, audaci qui nunc ad proelia votoheu nimium tibi fisus abit, da visere bellivictorem, vel, si ampla peto, da visere tantum!hic sudet tuaque arma ferat, preme dira malorumsigna; quid in nostris, nemoralis Delia, silvisMaenades hostiles Thebanaque numina regnant?ei mihi! cur penitus — simque augur cassa futuri! —cur penitus magnoque interpreter omine quercum?quod si vera sopor miserae praesagia mittit,per te maternos, mitis Dictynna, laboresfraternumque decus, cunctis hune Age sagittisinfelicem uterum; miserae sine funera matrisaudiat ille prior!’ dixit, fletuque solutoaspicit et niveae saxum maduisse Dianae.Illam diva ferox etiamnum in limine sacroexpositam et gelidas verrentem crinibus araslinquit, et in mediis frondentem Maenalon astrisexsuperat saltu gressumque ad moenia Cadmi