membra simul, simul arma ruunt: madet ardua fletuiam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.it maestus genua aegra trahens hastamque sequentem,vulneribus ceu mille gravis totosque per artussaucius, absistunt socii monstrantque gementes.tandem ille abiectis, vix quae portaverat, armisnudus in egregii vacuum iam corpus amiciprocidit et tali lacrimas cum voce profudit:‘hasne tibi, armorum spes o suprema meorum,Oenide, grates, haec praemia digna rependi,nudus ut invisa Cadmi tellure iaceressospite me? nunc exsul ego aeternumque fugatus,quando alius misero ac melior mihi frater ademptus.nec iam sortitus veteres regnique nocentisperiurum diadema peto: quo gaudia tantiempta mihi aut sceptrum, quod non tua dextera tradet?ite, viri, solumque fero me linquite fratri:nil opus arma ultra temptare et perdere mortes;ite, precor; quid iam dabitis mihi denique maius?Tydea consumpsi! quanam hoc ego morte piabo?o socer, o Argi! et primae bona iurgia noctis,alternaeque manus et longi pignus amorisira brevis; non me ense tuo tunc, maxime Tydeu,— et poteras — nostri mactatum in limine Adrasti!quin etiam Thebas me propter et impia fratristecta libens, unde haud alius remeasset, adisti,ceu tibimet sceptra et proprios laturus honores,iam Telamona pium, iam Thesea fama tacebat —qualis et ecce iaces! quae primum vulnera mirer?quis tuus hic, quis ab hoste cruor? quae te agmina quiveinnumeri stravere globi? num fallor, et ipseinvidit pater et tota Mars impulit hasta?’sic ait, et maerens etiamnum lubrica taboora viri terget lacrimis dextraque reponit.‘tune meos hostes hucusque exosus, et ultrasospes ego?’ exuerat vagina turbidus ensemaptabatque neci: comites tenuere, socerquecastigat bellique vices ac fata revolvenssolatur tumidum, longeque a corpore caropaulatim, unde dolor letique animosa voluntas,