Alcyone deserta gemit, cum pignora saevusAuster et algentes rapuit Thetis invida nidos,mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undislimite non uno, liquidum qua subter euntilucet iter, miseri nequaquam funera nativestigat, plangitque tamen; saepe horridus amnisobstat, et obducto caligant sanguine visus,illa tamen praeceps in tela offendit et ensesscrutaturque manu galeas et prona reclinatcorpora; nec ponto submota intrabat amaramDorida, possessum donec iam fluctibus altisNereidum miserata cohors ad pectora matrisimpulit, illa manu ceu vivum amplexa reportatinsternitque toris riparum atque umida siccatmollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:‘ hoc tibi semidei munus tribuere parentesnee mortalis avus? sic nostro in gurgite regnas?mitior haec misero discors alienaque tellus,mitior unda maris, quae iuxta flumina corpusrettulit et miseram visa exspectasse parentem.hine mei vultus? haec torvi lumina patris?hi crines undantis avi? tu nobile quondamundarum nemorumque decus, quo sospite maiordiva et Nympharum longe regina ferebar.heu ubinam ille frequens modo circa limina matrisambitus orantesque tibi servire Napaeae?cur nunc te, melius saevo mansure profundo,amplexu misero tumulis, Crenaee, reportonon mihi? nec tantae pudet heu miseretque ruinae,dure parens? quae te alta et ineluctabilis imocondidit amne palus, quo nec iam cruda nepotisfunera, nec nostri valeant perrumpere planctus?ecce furit iactatque tuo se in gurgite maiorHippomedon, illum ripaeque undaeque tremiscunt,illius impulsu nostrum bibit unda cruorem:tu piger et trucibus facilis servire Pelasgis.ad cineres saltem supremaque iusta tuorum,saeve, veni, non hic solum accensure nepotem.’his miscet planctus multumque indigna cruentatpectora, caeruleae referunt lamenta sorores: