Crenaeus, cui prima dies in gurgite fidoet natale vadum et virides cunabula ripae,ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores,laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illotransit avum: levat unda gradus, seu defluus ille,sive obliquus eat; nec cum subit obvius, ullasstagna dedere moras pariterque revertitur amnis,non Anthedonii tegit hospitis inguina pontusblandior, aestivo nec se magis aequore Tritonexserit, aut carae festinus ad oscula matriscum remeat tardumque ferit delphina Palaemon.arma decent umeros, clipeusque insignis et aurolucidus Aoniae caelatur origine gentis.Sidonis hic blandi per candida terga iuvenci,iam secura maris, teneris iam cornua palmisnon tenet, extremis adludunt aequora plantis;ire putes clipeo fluctusque secare iuvencum.adiuvat unda fidem pelago nec discolor amnis,tunc audax pariter telis et voce protervaHippomedonta petit: ‘non haec fecunda venenoLerna. nec Herculeis haustae serpentibus undae:sacrum amnem, sacrum — et miser experiere! — deumquealtrices inrumpis aquas.’ nihil ille, sed ibatcomminus; opposuit cumulo se densior amnistardavitque manum, vulnus tamen illa retentumpertulit atque animae tota in penetralia sedit.horruit unda nefas, silvae flevistis utraeque,et. graviora cavae sonuerunt murmura ripae.ultimus ille sonus moribundo emersit ab ore:mater! in hanc miseri ceciderunt flumina vocem.At genetrix coetu glaucarum cincta sororumprotinus icta malo vitrea de valle solutisexsiluit furibunda comis, ac verbere crebrooraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem,utque erupit aquis iterumque iterumque trementiingeminat Crenaee sono: nusquam ille, sed indexdesuper, a miserae nimium noscenda parenti,parma natat; iacet ipse procul, qua mixta supremumIsmenon primi mutant confinia ponti,fluctivagam sic saepe domum madidosque penates