reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alconvenerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idaeturma subit cuneumque replent, his laetus in hostesLernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittisaequa fuga mediumque nihil cunctata Politentransabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalanthumatque Erycem, hunc retro conversum et tela petentem,dum spes nulla necis, crinito a vertice figit;faucibus ille cavis hastam non ore receptammiratur moriens, pariterque et murmure plenussanguis et expulsi salierunt cuspide dentes,ausus erat furto dextram eiectare Leonteus,pone viros atque arma latens, positumque trahebatprenso crine caput: vidit, quamquam undique crebrae,Hippomedon, ante ora minae, saevoque protervamabstulit ense manum; simul increpat: ‘hanc tibi Tydeus,Tydeus ipse rapit; post et confecta virorumfata time magnosque miser fuge tangere manes!’ter Cadmea phalanx torvum abduxere cadaver,ter retrahunt Danai: Siculi velut anxia puppisseditione maris nequiquam obstante magistroerrat et averso redit in vestigia velo.Non ibi Sidoniac valuissent pellere coeptoHippomedonta manus, non illum impacta moverenttormenta oppositum, formidatique superbisturribus impulsus temptato umbone redissent.sed memor Elysii regis noxasque recensensTydeos in medios astu subit impia camposTisiphone: sensere acies subitusque cucurritsudor equis sudorque viris, quamquam ore remissoInachium Angebat Halyn; nusquam impius ignisverberaque, et iussi tenuere silentia crines,arma gerit iuxtaque feri latus Hippomedontisblanda genas vocemque venit, tamen ille loquentisextimuit vultus admiraturque timorem.illa autem lacrimans tu nunc ait, ‘inclyte, frustraexanimes socios inhumataque corpora Graium —scilicet is nobis metus, aut iam cura sepulcri? —protegis; ipse manu Tyria tibi captus Adrastus