attremit oranti, suaque et quae desuper urguetnutabat tellus: non fortius aethera vultutorquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.At tibi quos inquit, ‘manes, qui limite praecepsnon licito per inane ruis?’ subit ille minantemiam tenuis visu, iam vanescentibus armis,iam pedes: exstincto tamen indecerptus in oreaugurii perdurat honos, obscuraque frontivitta manet, ramumque tenet morientis olivae.‘si licet et sanctis hic ora resolvere fas estmanibus, o cunctis finitor maxime rerum,at mihi, qui quondam causas elementaque noram,et sator, oro, minas stimulataque corda remulce,neve ira dignare hominem et tua iura timentem,nam nec ad Herculeos — unde haec mihi proelia 2? — raptus,nec venerem inlicitam — crede his insignibus — ausiintramus Lethen: fugiat ne tristis in antrumCerberus, aut nostros timeat Proserpina currus,augur Apollineis modo dilectissimus aris,testor inane chaos — quid enim hic iurandus Apollo? — ;crimine non ullo subeo nova fata, nec almasic merui de luce rapi; scit iudicis urnaDictaei verumque potest deprendere Minos,coniugis insidiis et iniquo venditus auroArgolicas acies — unde haec tibi turba recentumumbrarum, et nostrae veniunt quoque funera dextrae —non ignarus ini: subito me turbine mundi —horret adhuc animus — mediis e milibus hausitnox tua. quae mihi mens, dum per cava viscera terraevado diu pendens et in aere volvor operto?ei mihi! nil ex me sociis patriaeque relictum,vel captum Thebis; iam non Lernaea videbotecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti,non tumulo, non igne miser lacrimisque meorumproductus, toto pariter tibi funere veni,nil istis ausurus equis; nec deprecor umbramaccipere et tripodum iam non meminisse meorum.nam tibi praesagi quis iam super auguris usus,cum Parcae tua iussa trahant? sed pectora flectaset melior sis, quaeso, deis. si quando nefanda