terrigenas mentita patres! quo tenditis’ inquit,‘ degeneres? meliusne iacet pro sanguine nostrohospes Atys? tantum hospes adhuc et coniugis ultorinfelix nondum iste suae; nos pignora tantaprodimus?’ insurgunt iusto firmata pudoreagmine, cuique suae rediere in pectora curae.Interea thalami secreta in parte sorores,par aliud morum miserique innoxia prolesOedipodae, varias miscent sermone querellas,nec mala quae iuxta, sed longa ab origine fati,haec matris taedas, oculos ast illa paternos,altera regnantem, profugum gemit altera fratrem,bella ambae, gravis hinc miseri cunctatio voti:nutat utroque timor, quemnam hoc certamine victum,quem vicisse velint: tacite praeponderat exsul.sic Pandioniae repetunt ubi fida volucreshospitia atque larem bruma pulsante relictum,stantque super nidos veterisque exordia fatiadnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur;verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis,atque ibi post lacrimas et longa silentia rursusincohat Ismene: ‘quisnam hic mortalibus error?quae decepta fides? curam invigilare quieticlaraque per somnos animi simulacra reverti?ecce ego, quae thalamos nec si pax alta maneret,tractarem sensu — pudet heu! — conubia vidinocte, soror; sponsum unde mihi sopor attulit amensvix notum visu? semel his in sedibus illum,dum mea nescio quo spondentur foedera pacto,respexi non sponte, soror, turbata repenteomnia cernebam, subitusque intercidit ignis,meque sequebatur rabido clamore reposcensmater Atyn. quaenam haec dubiae praesagia cladis?nec timeo, dum tuta domus milesque recedatDoricus et tumidos liceat componere fratres.’Talia nectebant, subito cum pigra tumultuexpavit domus, et multo sudore receptusfertur Atys, servans animam iam sanguine nullo,cui manus in plaga, dependet languida cervixexterior clipeo, crinesque a fronte supini.