inspicitur. tumidusne meas regnator Olympiexplorat vires? habeo iam quassa Gigantumvincula et aetherium cupidos exire sub axemTitanas miserumque patrem: quid me otia maestasaevus et implacidam prohibet perferre quietemamissumque odisse diem? pandam omnia regna,si placet, et Stygio praetexam Hyperiona caelo.Arcada nec superis — quid enim mihi nuntius ambasitque reditque domos? — emittam et utrumque teneboTyndariden. cur autem avidis Ixiona frangoverticibus? cur non exspectant Tantalon undae?anne profanatum totiens chaos hospite vivoperpetiar? me Pirithoi temerarius ardortemptat et audaci Theseus iuratus amico,me ferus Alcides, tunc cum custode remotoferrea Cerbereae tacuerunt limina portae;Odrysiis etiam pudet heu! patuisse querellisTartara: vidi egomet blanda inter carmina turpesEumenidum lacrimas iterataque pensa Sororum;me quoque — sed durae melior violentia legis.ast ego vix unum, nec celsa ad sidera, furtoausus iter Siculo rapui conubia campo:nec licuisse ferunt; iniustaeque a Iove legesprotinus, et sectum genetrix mihi computat annum,sed quid ego haec? i, Tartareas ulciscere sedes,Tisiphone; si quando novis asperrima monstris,triste, insuetum, ingens, quod nondum viderit aether,ede nefas, quod mirer ego invideantque Sorores,atque adeo fratres — nostrique haec omina suntoprima odii — , fratres alterna in vulnera laetoMarte ruant; sit, qui rabidarum more ferarummandat atrox hostile caput, quique igne supremoarceat exanimes et manibus aethera nudiscommaculet: iuvet ista ferum spectare Tonantem.praeterea ne sola furor mea regna lacessat,quaere deis qui bella ferat, qui fulminis ignesinfestumque Iovem clipeo fumante repellat.faxo haud sit cunctis levior metus atra movereTartara, frondenti quam iungere Pelion Ossae.’dixerat; atque illi iamdudum regia tristis