tamque humili populos deceat distinguere fineundique ubique tuos; maneas communis et armahinc atque inde feras; liceat, precor, ordine bellipugnaees efflare animas et reddere caelo,ne rape tam subitis spirantia corpora bustis,ne propera: veniemus enim, quo limite cuncti,qua licet ire via; tantum exorata Pelasgissiste levem campum, celeres neu praecipe Pareas.at tu, care deis, quem non manus ulla nec ensesSidonii, sed magna sinu Natura soluto,ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu,sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatusnosse tuos, caeloque et vera monentibus arisconcilies, et quae populis proferre parabas,me doceas: tibi saera feram praesaga, tuiquenuminis interpres te Phoebo absente vocabo.ille mihi Delo Cirrhaque potentior omni,quo ruis, ille adytis melior locus.’ haec ubi dicta,nigrantis terrae pecudes obscuraque mergitarmenta, ac vivis cumulos undantis harenaeaggerat et vati mortis simulacra rependit.Talia apud Graios, cum iam Mavortia contracornua, iam saevos fragor aereus excitat enses,addit acerba sonum Teumesi e vertice crinemincutiens acuitque tubas et sibila miscetTisiphone: stupet insolito clangore Cithaeronmarcidus et turres carmen non tale secutae,iam trepidas Bellona fores armataque pulsatlimina, iam multo laxantur cardine Thebae.turbat eques pedites, currus properantibus obstant,ceu Danai post terga premant: sic omnibus alaeartantur portis septemque excursibus haerent.Ogygiis it sorte Creon, Eteoclea mittuntNeistae, celsas Homoloidas occupat Haemon,Hypsea Proetiae, celsum fudere DryantaElectrae, quatit Hypsistas manus Eurymedontis,culmina magnanimus stipat Dircaea Menoeceus.qualis ubi aversi secretus pabula caeliNilus et Eoas magno bibit ore pruinas,scindit fontis opes septemque patentibus arvis