Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artisgaudebat dici similem iuxtaque secundum,illum ingens confundit honos inopinaque turbatgloria et oblatas frondes submissus adorat,seque oneri negat esse parem cogique meretur:sicut Achaemenius solium gentesque paternasexcepit si forte puer, cui vivere patremtutius, incerta formidine gaudia librat,an fidi proceres, ne pugnet volgus habenis,cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet;sumere tunc arcus ipsumque onerare vereturpatris equum, visusque sibi nec sceptra capacisustentare manu nec adhuc implere tiaram.Atque is ubi intorto signatus vellere crinemconvenitque deis, hilari per castra tumultuvadit ovans ac, prima sui documenta, sacerdosTellurem placare parat: nec futile maestisid visum Danais, geminas ergo dicet arasarboribus vivis et adulto caespite texiimperat, innumerosque deae, sua munera, floreset cumulos frugum et quicquid novat impiger annusaddit et intacto spargens altaria lacteincipit: ‘o hominum divomque aeterna creatrix,quae fluvios silvasque animarum et semina mundocuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxagignis, et impastis quae prima alimenta dedistimutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:te penes et pecudum gens mitis et ira ferarumet volucrum requies; firmum atque immobile mundirobur inoccidui, te velox machina caeliaere pendentem vacuo, te currus uterquecircuit, o rerum media indivisaque magnisfratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altisurbibus ac populis, subterque ac desuper unasuffieis, astriferumque domos Atlanta supernasferre laborantem nullo vehis ipsa labore:nos tantum portare negas, nos, diva, gravaris?quod, precor, ignari luimus seelus? an quia plebesexterna Inachiis huc adventamus ab oris?omne homini natale solum, nee te, optima, saevo