quin et cornigeri vatis nemus atque Molossoquercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit,ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus,ipse nihil certum sagis clangoribus aetherpraecinet, et nulla ferientur ab alite nubes.iamque erit ille dies, quo te quoque conseia fatistempla colant reddatque tuus responsa sacerdos.’talia fatidico peragunt sollemnia regi,ceu flammas ac dona rogo tristesque rependantexsequias mollique animam tellure reponant.fracta dehinc eunetis aversaque pectora bello:sic fortes Minyas subito cum funere Tiphysdestituit, non arma sequi, non ferre videturremus aquas, ipsique minus iam ducere venti.iam fessi gemitu, paulatim et corda levavitexhaustus sermone dolor, nox addita curasobruit et facilis lacrimis inrepere somnus.At non Sidoniam diversa in parte per urbemnox eadem: vario producunt sidera ludoante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcentexcubiae; gemina aera sonant Idaeaque tergaet moderata sonum vario spiramine buxus.tune dulces superos atque omne ex ordine alumnumnumen ubique sacri resonant paeanes, ubiqueserta coronatumque merum, nunc funera ridentauguris ignari, contraque in tempore certantTiresian laudare suum; nunc facta revolvuntmaiorum veteresque canunt ab origine Thebas:hi mare Sidonium manibusque adtrita Tonantiscornua et ingenti sulcatum Nerea tauro,hi Cadmum lassamque bovem fetosque cruentiMartis agros, alii Tyriam reptantia saxaad chelyn et duras animantem Amphiona cautes,hi gravidam Semelen, illi Cythereia laudantconubia et multa deductam lampade fratrumHarmoniam: nullis iam deest sua fabula mensis,ceu modo gemmiferum thyrso populatus HydaspenEoasque domos nigri vexilla triumphiliber et ignotos populis ostenderet Indos.Tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae