maesta viris requies et nox auctura timores.Quae tibi nunc facies, postquam permissa gemendicopia? qui fletus galeis cecidere solutis?nil solitum fessos iuvat; abiecere madentes,sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit,nec laudavit equum, nitidae nec cassidis altamcompsit adornavitque iubam; vix magna lavarevulnera et efflantes libet internectere plagas:tantus ubique dolor, mensas alimentaque bellodebita nec pugnae suasit timor: omnia laudes,Amphiarae, tuas fecundaque pectora vericommemorant lacrimis, et per tentoria sermounus: abisse deos dilapsaque numina castris.‘heu ubi laurigeri currus sollemniaque armaet galeae vittatus apex? hoc antra lacusqueCastalii tripodumque fides? sic gratus Apollo?quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistrifulguris, aut caesis saliat quod numen in extis,quando iter, unde morae, quae saevis utilis armis,quae pacem magis hora velit? quis iam omne futurumproferet, aut cum quo volucres mea fata loquentur?hos quoque bellorum casus nobisque tibiquepraescieras, et — quanta sacro sub pectore virtus! —venisti tamen et miseris comes additus armis,et cum te tellus fatalisque hora vocaret,tu Tyrias acies adversaque signa vacastisternere; tunc etiam media de morte timendumhostibus infestaque abeuntem vidimus hasta,et nunc te quis casus habet? poterisne revertisedibus a Stygiis altaque erumpere terra?anne sedes hilares iuxta tua numina Parcaset vice concordi discis ventura docesque?an tibi felices lucos miseratus Avernirector et Elysias dedit inservare volucres?quidquid es, aeternus Phoebo dolor et nova cladessemper eris mutisque diu plorabere Delphis,hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatamDelon et intonsi eludet penetralia Branchi,nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquamlimina nec Lyciam supplex consultor adibit.