obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor,arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinysarripit et primae molitur semina pugnae.Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,mite iugum, belli quondam vastator Eoicurrus, Erythraeis sed nuper victor ab orisLiber in Aonios meritas dimiserat agros,illas turba dei seniorque ex more sacerdossanguinis oblitas atque Indum gramen olentespalmite maturo variisque ornare corymbiscurat et alterno maculas interligat ostro,iamque ipsi colles, ipsa has — quis credat? — amabantarmenta, atque ausae circum mugire iuvencae;quippe nihil grassata fames: manus obvia pascit,exceptantque cibos fusoque horrenda supinantora mero, vaga rure quies; si quando benignourbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacristempla calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.has ubi vipereo tactas ter utramque flagelloEumenis in furias animumque redire prioremimpulit, erumpunt non agnoscentibus agris.ceu duo diverso pariter si fulmina caelorupta cadant longumque trahant per nubila crinem:non aliter cursu rapidae atque immane frementestransibunt campos aurigamque impete vasto,Amphiarae, tuum — nec defuit omen, erilesforte is primus equos stagna ad vicina trahebat —corripiunt; mox Taenarium, qui proximus, IdanAetolumque Acamanta premunt: fuga torva per agroscornipedum, visa donec flammatus Aconteusstrage virum, cui sueta feras prosternere virtus— Arcas erat — , densis iam fida ad moenia versasinsequitur telis, multumque hastile resumenster, quater adducto per terga, per ilia telotransigit. illae autem longo cum limite fusisanguinis ad portas utrimque exstantia ducuntspicula semianimes, gemituque imitante querellassaucia dilectis adclinant pectora muris,templa putes urbemque rapi facibusque nefandisSidonios ardere lares, sic clamor apertis