mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponamfulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.quin etiam invitus magna uleiscendaque passisaut Lapithas Marti, aut veterem Calydona Dianaeexpugnare dedi; maesta est iactura pigetquetot mutare animas, tot reddere corpora vitae.Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotestardum abolere mihi; scis ipse — ut crimina mittamDorica — , quam promptae superos incessere Thebae;te quoque — sed, quoniam vetus excidit ira, silebo.non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,aut matrem scelerasse toris aut crimine fratresprogenuisse reus, lacero tua lustra replevitfunere: ubi hi fletus, ubi tune ars tanta precandi?ast ego non proprio diros impendo doloriOedipodionidas: rogat hoc tellusque polusqueet pietas et laesa fides naturaque, et ipsiEumenidum mores, sed tu super urbe moveriparce tua: non hoc statui sub tempore rebusoccasum Aoniis, veniet suspeetior aetasultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.’his ille auditis mentemque habitumque recepit;ut eum sole malo tristique rosaria pendentusta noto, si clara dies zephyrique refecitaura polum, redit omnis honos, emissaque lucentgermina et informes ornat sua gloria virgas.Nuntius attonitas iamdudum Eteoelis ad auresexplorata ferens longo docet agmine Graiosire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;quacumque ingressi, tremere ac miserescere cunctosThebarum; qui stirpe, refert, qui nomine et armis,ille metum condens audire exposcit et oditnarrantem; hinc socios dictis stimulare suasquemetiri decernit opes. exciverat omnemAoniam Euboeamque et Phocidos arva propinquaeMars, ita dulce Iovi; longe fugit ordine veloxtessera: propellunt acies, seseque sub armisostentant; subeunt campo, qui proximus urbidamnatus bellis patet exspectatque furores.nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres