terribilemque vagas ululatum spargit in auras.exsiluere animi, dubiumque in murmure vulguspendet: ‘ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed undepulvereo stant astra globo? num Ismenius ultromiles? ita est: veniunt, tanta autem audacia Thebis?an dubitent — age! — , dum inferias et busta colamus?’haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultusinduitur, nunc Pisaeis e milibus unus,nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquosadiurat turmasque metu consternat inani.nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipseincidit et sacrae circum fastigia vallisturbine praevectus rapido ter sustulit hastam,ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:arma, arma insani sua quisque ignotaque nullomore rapit, mutant galeas alienaque coguntad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevitmortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:praecipiant redimuntque moras, sic litora ventoincipiente fremunt, fugitur cum portus; ubiquevela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;iamque natant remi, natat omnis in aequore summoancora, iam dulcis medii de gurgite pontirespicitur tellus comitesque a puppe relicti.viderat Inachias rapidum glomerare cohortesBacchus iter; gemuit Tyriam conversus ad urbem,altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,purpureum tristi turbatus pectore vultum:non crines, non serta loco, dextramque reliquitthyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae.ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictuante Iovem — et tunc forte polum secretus habebat —constitit, haud umquam facie conspectus in illa —nec causae latuere patrem — , supplexque profatur:‘ exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas?saeva adeo coniunx? nec te telluris amataedeceptique laris miseret cinerumque meorum?esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem— credimus — : en iterum atra refers incendia terris,nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.