Atque ea cunctantes Tyrii primordia belliIuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,concussitque caput, motu quo celsa laborantsidera proclamatque adici cervicibus Atlas,tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum:‘i, medium rapido Borean inlabere saltuBistonias, puer, usque domos axemque nivosisideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignemnubibus hibernis et nostro pascitur imbri,atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors,quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasqueinsatiatus habet caraeque in sanguine gentisluxuriat: propere monitus iramque parentisede, nihil parcens, nempe olim accendere iussusInachias acies atque omne, quod Isthmius umbodistinet et raucae circumtonat ira Maleae:illi vix muros limenque egressa iuventussacra colunt; credas bello rediisse, tot instantplausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.hicne tuus, Gradive, furor? sonat orbe recussodiscus et Ocbalii coeunt in proelia caestus,at si ipsi rabies ferrique insana voluptasqua tumet, immeritas cineri dabit impius urbesferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantemsternet humi populos miseruntque exhauriet orbem,nunc lenis belli nostraque remittitur ira.quodni praecipitat pugnas dictoque iubentisocius impingit Tyriis Danaa agmina muris —nil equidem crudele minor —, sit mite bonumquenumen, et effreni laxentur in otia mores,reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultraius erit: aspiciam terras pacemque iubeboomnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.’Dixerat, et Thracum Cyllenius arva subibat;atque illum Arctoae labentem cardine portaetempestas aeterna plagae praetentaque caeloagmina nimborum primique Aquilonis hiatusin diversa ferunt: crepat aurea grandine multapalla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.hic steriles delubra notat Mavortia silvas —