sed non ille rigor patriumque in corpore robur:luxuriant artus, effusaque sanguine laxomembra natant; unde haec audax fiducia tantumOenidae superare parem, quamquam ipse videriexiguus, gravia ossa tamen nodisque lacertidifficiles, numquam hunc animum natura minoricorpore nec tantas ausa est includere vires.Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterqueprocursu medium atque hausta vestitur harena,tum madidos artus alterno pulvere siccant,collaque demersere umeris et bracchia latevara tenent, iam tunc astu deducit in aequumcallidus et celsum procurvat Agyllea Tydeus,submissus tergo et genibus vicinus harenae,ille autem, Alpini veluti regina cupressusverticis urgenti cervicem inclinat in austrovix sese radice tenens, terraeque propinquat,iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:non secus ingentes artus praecelsus Agylleussponte premit parvumque gemens duplicatur in hostem,et iam alterna manus frontemque umerosque latusquecollaque pectoraque et vitantia crura lacessit.interdumque diu pendent per mutua fultibracchia, nunc saevi digitorum vincula frangunt.non sic ductores gemini gregis horrida tauribella movent; medio coniunx stat candida pratovictorem exspectans, rumpunt obnixa furentespectora, subdit amor stimulos et volnera sanat:fulmineo sic dente sues, sic hispida turpesproelia villosis ineunt complexibus ursi.vis eadem Oenidae; nec sole aut pulvere fessamembra labant, riget arta cutis durisque laborumcastigata toris, contra non integer illeflatibus alternis aegroque effetus hiatuexuit ingestas fluvio sudoris harenasae furtim rapta sustentat pectora terra.instat agens Tydeus fletumque in colla minatuscrura subit; coeptis non evaluere potirifrustratae brevitate manus, venit arduus illedesuper oppressumque ingentis mole ruinae