desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebantPelion et trepido sperabant iungere caelo.Tum genitus Talao victori tigrin inanemire iubet, fulvo quae circumfusa nitebatmargine et extremos auro mansueverat ungues.Gnosiacos arcus habet et vaga tela Menestheus.at tibi ait, ‘Phlegya, casu frustrate sinistro,hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi,ferre damus,neque enim Hippomedon inviderit, ensem,nunc opus est animis: infestos tollite caestuscomminus; haec bellis et ferro proxima virtus.’Constitit immanis cerni immanisque timeriArgolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbotegmina cruda boum non mollior ipse lacertisinduitur, ‘date tot iuvenum de milibus unumhuc’ ait, ‘atque utinam potius de stirpe veniretaemulus Aonia, quem fas demittere leto,nec mea crudelis civili sanguine virtus.’obstipuere animi, fecitque silentia terror.tandem insperatus nuda de plebe Laeonumprosilit Aleidamas, mirantur Dorica regumagmina; sed socii fretum Polluce magistronorant et sacras inter crevisse palaestras.ipse deus posuitque manus et bracchia finxit —materiae suadebat amor; — tune saepe locavitcomminus, et simili stantem miratus in irasustulit exsultans nudumque in pectora pressit,illum indignatur Capaneus ridetque vocantemut miserans, poscitque alium, tandemque coaetusrestitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.fulmineas alte suspensi corpora plantiserexere manus; tuto procul ora recessuarmorum in speculis, aditusque ad volnera elusi.hic, quantum Tityos Stygiis consurgat ab arvis,si torvae patiantur aves, tanta undique panditmembrorum spatia et tantis ferus ossibus exstat.hic paulo ante puer, sed enim maturius aevorobur, et ingentes spondet tener impetus annos,quem vinci haud quisquam saevo neque sanguine tinguimalit, et erecto timeat spectacula voto.