multi et, quos varii tacet ignorantia vulgi,hinc atque hinc subiere, sed Arcada Parthenopaeumappellant densique cient vaga murmura circi,nota parens cursu; quis Maenaliac Atalantesnesciat egregium decus et vestigia cunctisindeprensa procis? onerat celeberrima natummater, et ipse procul fama iam notus inermesnarratur cervas pedes inter aperta Lycaeitollere et emissum cursu deprendere telum,tandem exspectatus volucri super agmina saltuemicat et torto chlamydem diffibulat auro.effulsere artus, membrorumque omnis aperta estlaetitia, insignes umeri, nec pectora nudisdeteriora genis, latuitque in corpore vultus.ipse tamen formae laudem aspernatur et arcetmirantes; tunc Palladios non inscius haustusincubuit pinguique cutem fuscatur olivo.hoc Idas, hoc more Dymas aliique nitescunt.sic ubi tranquillo perlucent sidera pontovibraturque fretis caeli stellantis imago,omnia clara nitent, sed clarior omnia supraHesperos exercet radios, quantusque per altumaethera, caeruleis tantus monstratur in undis,proximus et forma nec multum segnior Idascursibus atque aevo iuxta prior; attamen illiiam tenuem pingues florem induxere palaestrae,deserpitque genis nec se lanugo fateturintonsae sub nube comae, tunc rite citatosexplorant acuuntque gradus, variasque per artesexstimulant docto languentia membra tumultu:poplite nunc sidunt flexo, nunc lubrica fortipectora confidunt plausu, nunc ignea tolluntcrura brevemque fugam necopino fine reponunt.Ut ruit atque aequum submisit regula limen,corripuere leves spatium, campoque refulsitnuda cohors: volucres isdem modo tardius arvisisse videntur equi; credas e plebe CydonumParthorumque fuga totidem exsiluisse sagittas,non aliter celeres Hyrcana per avia cervi,cum procul impasti fremitum accepere leonis