tunc aperit, quis fulmen agat, quis sidera ducatspiritus, unde animi fluviis, quae pabula ventis,quo fonte immensum vivat mare, quae via solispraecipitet noctem, quae porrigat, imane tellusan media et rursus mundo succincta latenti.finis erat, differt avidas audire sorores,dumque chelyn lauro textumque inlustre coronaesubligat et picto discingit pectora limbo,haud procul Herculeam Nemcen clamore reductusaspicit atque illic ingens certaminis instarquadriiugi. noscit cunctos, et forte propinquoconstiterant Admetus et Amphiaraus in arvo.tunc secum: ‘quisnam iste duos, fidissima Phoebinomina, commisit deus in discrimina reges?ambo pii cariquc ambo; nequeam ipse prioremdicere. Peliacis hic cum famularer in arvis —sic Iovis imperia et nigrae voluere Sorores —tura dabat famulo nec me sentire minoremausus; at hic tripodum comes et pius artis alumnusaetheriae. potior meritis tamen ille, sed huiusextrema iam fila colu; datur ordo senectaeAdmeto serumque mori; tibi nulla supersuntgaudia, nam Thebae iuxta et tenebrosa vorago.scis miser, et nostrae pridem cecinere volucres.’dixit, et os fletu paene inviolabile tinctusextemplo Nemeen radiante per aera saltuocior et patrio venit igne suisque sagittis,ipse olim in terris, caelo vestigia durant,claraque per zephyros etiamnum semita lucet.Et iam sortitus Prothous versarat aenacasside, iamque locus cuique est et liminis ordo.terrarum decora ampla viri, decora aequa iugales,divum utrumque genus, stant uno margine clausispesque audaxque una metus et fiducia pallens.nil fixum cordi: pugnant exire .paventque,concurrit summos animosum frigus in artus.qui dominis, idem ardor equis; face lumina surgunt,ora sonant morsu, spumisque et sanguine ferrumuritur, impulsi nequeunt obsistere postesclaustraque, compressae transfumat anhelitus irae.